Friday, January 28, 2011

Image: Ovis, Lupus, et Pacis Osculum


M0302 - M0303 - M0304
303. Ovis, Lupus, et Pacis Osculum. Rex animalium convocavit omnia animalia bruta et constituit ut oscularentur adinvicem ubicumque obviarent in signum foederis pacis et amoris. Postea quidam lupus obviavit cuidam ovi, quae se longe retraxit ab illo, malitiam suam perhorrescens. Cui lupus, “Accede, carissima, ut edicto regis nuper edito pareamus,” multis affatibus blandis interpositis. Respondit ovis in promissis suis non confidere, eo quod tot mala in animalia sui generis saepius molitus est. Unde lupus convenit cum ea quod, resupinus, clausis oculis iaceret et sic oscularetur eam, ne incideret edictum. Cui ovis improvida adquievit et subito accessit ad eum et, osculans, vix evasit a faucibus eius iniquis, dicens, “Quamvis dulciter loquaris, coloratum amorem praetendendo, malitiam tamen tuam consuetam in opere non poteris simulare.”



M0303 = Perry636. Source: Odo, Extra Fable 1. This is Perry 636. Compare the fox announcing peace among all the animals, #46.