Saturday, August 21, 2010

Illustrated: Oves et Sus Suculus


M0301 - M0302 - M0303
302. Oves et Sus. Suculus, in quemdam ovium gregem ingressus, cum iis una pascebatur. Olim vero a pastore prehensus, grunnitus magnos edebat atque effugere omni vi nitebatur. Eum itaque oves ob tot tantosque clamores increpare coeperunt, aientes, “Nos quoque continuo pastor manu prehendit, nec tamen ita clamamus.” Quibus tum suculus “Non vestrae similis,” ait, “captura mea est. Vos enim aut propter lanam aut propter agnos, me vero ob carnem tantummodo capit.”

Sus, Ovis et Capra

Click here for a SLIDESHOW of all the Milo Winter images.
M0302 = Perry085. Source: De Furia 72. This is Perry 85. Compare the fable of the sheep accusing the pig of being ungrateful, #336. See also the story of the lamb, the shepherd and the butcher, #309. There is a Latin proverb - Boni pastoris est tondere pecus, non deglubere - which Suetonius reports in his Life of Tiberius.

No comments:

Post a Comment