Tuesday, March 15, 2011

Image: Hirundo et Filia Eius


M0482 - M0483 - M0484
483. Hirundo et Filia Eius. Hirundo prudens filiam sic monebat, “Me sequere; pennis paribus mecum contende hac qua praevolo, atque - audisne? Laevam time; cave huc aberres: video bacillos muro proximo adfixos. Vetula sum, et homines dolosos et perfidos iam diu novi; aliquid mali ibi esse suspicor.” At illa murmurans inquit, “Quid mater mea sibi fingit? Quid somniat? Vere fatetur se vetulam; arbitror enim has eius nugas plane aniles esse. Me ad bacillos istos accedere vetat; minime equidem id facere cogitaveram, at protinus experiri volo quam non timendum fuerit quod me timere iubet.” Dixit simulque huc levis provolavit, unde revolare miseram non sinent doli, quos parens nimium provida fugere iussit. Nam vix attigerat, sentit, et frustra gemit sese compede glutinosa retentam. Pueri et puellae meminerint avem contumacem in tam grave periculum irruisse non quod placeret, sed quia vetitum fuit.


M0483 (not in Perry). Source: Desbillons 14.22 (adapted into prose and shortened). This fable is not in Perry’s catalog; Desbillons cites Aubert as his source. Compare the hen trying to protect her chicks, #567.