Wednesday, October 12, 2011

Image: Mercurius et Mulieres Duae


M0781 - M0782 - M0783

782. Mercurius et Mulieres Duae. Mulieres olim duae Mercurium receperant hospitio inliberali et sordido, quarum una in cunis parvum habebat filium, alteri quaestus meretricius placebat. Ergo ut gratiam referret officiis parem, Mercurius abiturus et iam limen excedens ait, “Deum videtis; tribuam vobis protinus quod quaeque optarit.” Mater suppliciter rogat ut, quam primum, barbatum videat natum suum; moecha rogat ut quidquid tetigerit sese sequatur. Volat Mercurius; intro redeunt mulieres. Barbatus infans, ecce, vagitus ciet. Forte cum meretrix id rideret validius, umor (ut fieri solet) nares replevit; emungere igitur se volens, nasi longitudinem manu prendit traxitque ad terram, et ipsa, aliam ridens, ridenda extitit.



M0782 = Perry534. Source: Phaedrus, Perotti’s Appendix 6.4 (adapted into prose). This is Perry 534. For another fable where wishes do not turn out as expected, see the story of the farmer and the dwarf, #811.