Friday, August 27, 2010

Illustrated: Lupus Esuriens et Nutrix


M0104 - M0105 - M0106
105. Lupus Esuriens et Nutrix. Nutrix minatur puerum plorantem, ni taceat, se lupo illum tradituram. Lupus, praeteriens, id forte audit et spe praedae manet ad fores. Puer tandem, obrepente somno, silescit. Regreditur lupus in silvas, ieiunus et inanis. Lupa obviam illi habens sciscitatur ubi sit praeda. Cui gemebundus lupus “Verba,” inquit, “mihi data sunt. Puerum plorantem abiicere nutrix minabatur, sed fefellit.” Multa promittentibus omnes libenter auscultamus.

Lupus et Nutrix

Click here for a SLIDESHOW of all the Aesop 1660 images.

M0105 = Perry158. Source: Barlow’s Aesop 69. This is Perry 158. Compare the story of the farmer who disguises his words in order to fool the birds, #476.

No comments:

Post a Comment