Friday, August 27, 2010

Illustrated: Lupus et Canis Saginatus


M0098 - M0099 - M0100
99. Lupus et Canis Saginatus. Lupus, canem videns bene saginatum, “Quanta est,” inquit, “felicitas tua! Tu, ut videtur, laute vivis, at ego fame enecor.” Tum canis “Licet,” inquit, “mecum in urbem venias et eadem felicitate fruaris.” Lupus conditionem accepit. Dum una eunt, animadvertit lupus in collo canis attritos pilos. “Quid hoc est?” inquit; “num iugum sustines? Cervix enim tua tota est glabra.” “Nihil est,” canis respondit, “sed interdiu me alligant ut noctu sim vigilantior, atque haec sunt vestigia collaris quod cervici circumdari solet.” Tum lupus “Vale,” inquit, “amice; nihil moror felicitatem servitute emptam!”

Canis et Lupus

Click here for a SLIDESHOW of all the Harrison Weir images. Notice that this illustration shows the dog hobbled with a "clog" to keep him from straying.

M0099 = Perry346. Source: Jacobs & Doering 26. This is Perry 346. Compare the fable of the dog and the lion, #1.