Friday, August 27, 2010

Illustrated: Ursus, Leo, et Vulpes


M0131 - M0132 - M0133
132. Ursus, Leo, et Vulpes. Leo et ursus, simul magnum adepti hinnulum, de eo concertabant. Graviter autem a se ipsis affecti, ut ex multa pugna etiam vertigine corriperentur, defatigati iacebant. Vulpes interea, circumcirca eundo, ubi prostratos eos vidit et hinnulum in medio iacentem, hunc, per utrosque percurrendo, rapuit fugiensque abivit. At illi videbant quidem furacem vulpem sed, quia non potuerunt surgere, “Eheu nos miseros,” dicebant, “qui vulpi laboravimus.”

Leo, Ursus et Vulpes

Click here for a SLIDESHOW of all the Aesop 1660 images.
M0132 = Perry147. Source: Barlow’s Aesop 38. This is Perry 147. Compare the story of the two dogs, #350, or the lion and the boar, #459.

No comments:

Post a Comment