Friday, August 27, 2010

Illustrated: Ursus et Apes


M0132 - M0133 - M0134
133. Ursus et Apes. Ursus, ab ape ictus, tanta ira incensus est ut alvaria unguibus discerperet. Tunc autem apes universae ursum aggressae sunt aculeis et paene necaverunt. Cum vix effugisset, secum “Sane,” inquit, “melius erat unius apis tolerare aculeum quam tot in me hostes excitare iracundia mea.”

Ursus et Apes

Click here for a SLIDESHOW of all the Griset images.

M0133 (not in Perry). Source: Heidelberg 17. This fable is not in Perry’s catalog; it is based on Abstemius 38, and Perry omitted most of Abstemius’s fables. See the fable of how the bee got its sting, #670.

No comments:

Post a Comment