Saturday, August 21, 2010

Illustrated: Aegrotus a Medico Interrogatus


M0900 - M0901 - M0902

901. Aegrotus a Medico Interrogatus. Aegrotus quidam, quonam modo se haberet a medico interrogatus, se praeter modum sudasse respondit. Tum medicus id bonum esse adfirmavit. Rursus autem de morbi statu ab eodem interrogatus, “Febrili,” inquit ille, “frigore captus, vehementi nervorum motu convulsus sum.” “Euge, bonum et istud est,” medicus inquit. Cum autem tertio rogaretur, “Sum,” ait aegrotus, “urinae profluvio quam maxime debilitatus.” Ac medicus, “Bonum hoc est etiam,” tunc quoque respondit. Demum vero, cum ipsum familiaris quidam quomodo se haberet interrogasset, “Ego, amice,” ait, “nimia bonorum copia oppressus iamiam pereo.”

Aegrotus, Amicus et Medicus

Click here for a SLIDESHOW of all the Brant images. As you can see here, the man's friend is talking to him, as the man is dying (his soul is coming out of his mouth), while the doctor stares, unconcerned, out the window.

M0901 = Perry170. Source: De Furia 126. This is Perry 170. Compare the fable of the farmer and the soothsayers, #888.

No comments:

Post a Comment