900. Medicus Imperitus. Medicus imperitus, aegrotum visitans, ceteris nihil periculi esse affirmantibus sed tantum diuturniorem fore morbum, eum solus sua ordinaret omnia monebat, crastinam enim non supervicturum; quae cum dixisset, abiit. Paulo post, e morbo surrexit aeger, sed plane pallidus et vix vivens. Medicus obviam factus, “Salve,” inquit, “quomodo se mortui habent?” “Quiescunt,” respondit ille, “Lethes aquam epoti. Sed nuper Mors et Pluto grave quid medicis minitati sunt, eo quod aegrotos mori non sinant. Iamque singulis conscriptis in eo erant ut te quoque conscriberent, sed ego, iis advolutus exoransque, verum te medicum non esse iuravi, sed falso habitum fuisse.”
M0900 = Perry317. Source: De Furia 277. This is Perry 317. In Greek mythology, the land of the dead is beyond the river Lethe, the river of forgetfulness. In Roman mythology, Pluto was the god who ruled the land of the dead, equivalent to the Greek Hades. For a fable about Pluto and the gods of Olympus, see #803.