Monday, August 23, 2010

Illustrated: Asinus Animalia Fugans et Leo


M0232 - M0233 - M0234
233. Asinus Animalia Fugans et Leo. Asinus ediverso occurrit leoni, cui sic dicere coepit, “Ascendamus in cacumen montis et ostendam tibi quia et multa animalia me timent.” Leo, ridens aselli verba, “Eamus,” inquit. Cumque venissent ad locum, stans cum fera asellus in edito loco voce summissa clamare coepit. Quem audientes, vulpes et lepores fugere coeperunt. At asellus, “Vide quem timeant.” Cui leo contra sic dixisse fertur, “Poterat et me terrere vox tua, si non scirem asinum te esse.”

asinus et leo

Click here for a SLIDESHOW of all the colored Steinhowel images. You can see the frightened foxes and rabbits on the run!

M0233 = Perry151. Source: Steinhowel 4.10. This is Perry 151. In other versions of this story, the donkey and the lion are hunting together as partners. Compare the fable of the donkey in the lion’s skin, #56 or #234.

No comments:

Post a Comment