118. Simiae et Viatores Duo. Duo socii semel debuerunt per desertum transire, et dixit alter, “Firmabo tecum quod plus lucrabor per falsitatem quam tu per veritatem.” Statuta firmatione, incidit mendax in quandam congregationem simiarum. Et dixerunt simiae, “Quid tibi videtur de nobis?” Dixit mendax, “Vos estis pulcherrima inter omnia animantia super terram, et homines assimulantur vobis; numquam vidi tam pulchram congregationem.” Simiae autem propter talia verba multum ipsum honorabant; aurum et argentum dederunt. Venit alius veridicus, et simiae quaerebant quid ei videretur de illa congregatione. Qui respondit dicens, “Numquam vidi tam turpem, tam foedam congregationem.” Et iratae simiae verbaverunt eum egregie, quod vix evasit. Quandoque nocet omnia vera loqui.
Click here for a
SLIDESHOW of all the colored Steinhowel images. As you can see, Steinhowel's illustration is for a story that states explicitly that the chief monkey is the king of the monkeys, wearing a crown and sitting on a throne as the human kings do.
M0118 = Perry569. Source: Odo, Fable 27 (shortened). This is Perry 569. For another fable about telling the truth, see the fable of the fox and the wolf, #72, or the story of Mercury and the woodcutter, #781.