Saturday, August 28, 2010

Illustrated: Asinus et Domini Canis


M0242 - M0243 - M0244
243. Asinus et Domini Canis. Dominus asini habebat etiam catulum. Is a domino saepe laudabatur et permulcebatur, frustaque semper egregia ei dabantur. Hoc cum invidia videbat asinus. Cogitabat secum, “Cur canis ita amatur a domino? Cur ego male tractor? Ille inutilis est; ego maxima semper commoda domino comparavi. At canis callidus est adulator; a me dominus numquam blanditias accepit. Etiam ego amabor, si idem faciam quod ille facere solet.” Forte, hoc tempore dominus intrat in stabulum. Statim asinus accurrit rudens, pedes ponit in domini humeris, et faciem lata sua lingua lambere incipit. Exterritus dominus et iratus, vocat famulos qui fustibus asinum stultum misere mulcant; mulcatus, stultitiam suam deploravit. Quod catulum, non decet asinum.

Asinus et Domini Canis

Click here for a SLIDESHOW of all the Rabier images.
M0243 = Perry091. Source: Gildersleeve 17. This is Perry 91. Compare the fable of the mud-covered dog, #369.

No comments:

Post a Comment