Saturday, August 21, 2010

Illustrated: Asinus et Dominus Ingratus


M0243 - M0244 - M0245
244. Asinus et Dominus Ingratus. Asinus, qui viro cuidam ingrato multos annos inoffenso pede servierat, semel ut fit dum sarcina pressus gravi salebrosa incedit via, sub onere ceciderat. Tum dominus implacabilis multis verberibus surgere compellebat, pigrum animal et ignavum nuncupans. At ille miser inter verbera haec secum dicebat, “Infelix ego quam ingratum sortitus sum herum. Num, quamvis ei multo tempore sine offensa servierim, tamen non hoc unum delictum tot meis pristinis beneficiis compensat.”

Screen shot 2010-08-20 at 10.21.32 PM

Click here for a SLIDESHOW of all the Griset images.
M0244 (not in Perry). Source: Abstemius 68. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. Compare the fable of the dog and his ungrateful master, #377.

No comments:

Post a Comment