Sunday, August 22, 2010

Illustrated: Canis Parturiens Domicilium Quaerens


M0344 - M0345 - M0346
345. Canis Parturiens Domicilium Quaerens. Canis gravida, cum partus instare tempus sentiret, impetravit ab altera cane sibi ut paulisper, dum onere catulorum liberaretur, concederet tuguriolo suo. Postea, cum catuli iam valentes facti essent, repetebat habitationem illa suam, quod eius usu satis longo tempore se caruisse diceret; et nisi bona gratia suum obtineret, omnia esse experturam se aiebat, ut recuperaret domicilium suum. Cui haec “Quid minare,” inquit, “quin potius hinc nos eiicis? Ut potiatur tuguriolo, qui viribus praestiterit.”

canes duae

Click here for a SLIDESHOW of all the colored Steinhowel images. You can see the puppies in the doghouse, too!

M0345 = Perry480. Source: Camerarius 191. This is Perry 480. Compare the fable of the vipers who invited the hedgehogs into their house, #183.