160. Cervus et Leaena Mortua. Leo omnes quadrupedes ad defunctae uxoris exsequias honestandas invitarat. Cunctis igitur aliis mortem reginae ineffabili dolore prosequentibus, solus cervus, cui illa filios eripuerat, expers doloris, nullas lacrimas emittebat. Quod leo percipiens, accersitum ad se cervum ut illum perimeret, interrogat cur non cum aliis reginae mortem fleat. Cui ille “Fecissem,” inquit, “nisi me hoc facere prohibuisset: advenienti enim mihi felix eius anima, ad Elysias sedes proficiscens, apparuit, dicens eius discessum non lugendum, cum ad amoena vireta fortunatorum nemorum sedesque beatas proficisceretur.” Haec leo audiens laetatus est, cervoque veniam dedit. Fabula indicat viri prudentis officium esse interdum fingere, et sese a potentium furore honesta excusatione tutari.
Click here for a
SLIDESHOW of all the Grandville images.
M0160 = (not in Perry). Source: Abstemius 148. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. In Greek mythology, the Elysian Fields were a region in the underworld reserved for the souls of the virtuous and powerful dead.