Friday, August 27, 2010

Illustrated: Cerva in Speluncam Fugiens


M0158 - M0159 - M0160
159. Cerva in Speluncam Fugiens. Cerva, venatores fugiens, in speluncam quamdam, ubi leo degebat, pervenit ut in ea nimirum ingressa lateret. Sed illico ab eo comprehensa necique parata, “Ah me infelicem,” exclamavit, “quae fugiens homines, ferae me tradidi!” Ita nonnulli hominum, minoribus periculis territi, maiora se in mala coniiciunt.

Cervus Venatores Fugiens et Leo

Click here for a SLIDESHOW of all the images from Croxall's Aesop.
M0159 = Perry076. Source: De Furia 64. This is Perry 76. Compare the fable of the fish and the frying pan, #579.

No comments:

Post a Comment