330. Haedus Saltans et Lupus.  Haedus a grege aberraverat; hunc lupus  visum insequi coepit. Qui cum intellegeret se viribus suis malum  effugere non posse, callidum consilium iniit et, ad lupum conversus, “Mi  lupe,” inquit, “video me futurum esse cibum tuum. Tu tamen ne gravere,  parva in re, benigne mihi facere et, quo iucundius finiam vitam, prius  carmen aliquod accinito, ad quod saltando exhilarer. Ita etiam caruncula  mea suavior erit.” Statuit morem gerere lupus haedo et alta voce edit  ululatum. Quo audito, canes accurrunt; tum relicto lupus haedo fugam  faciebat. “Sed enim iure,” inquit, “hoc mihi evenit. Me enim qui coquus  esse debueram, cantorem agere non oportuit.”
Click here for a 
SLIDESHOW  of all  
J. M. Conde's color Aesop illustrations.
M0330 = Perry097. Source: Camerarius 93. This is Perry 97. Compare the fable of the goose who asks the wolf to dance, #572.