Monday, August 23, 2010

Illustrated: Iactator in Patriam Reversus


M0973 - M0974 - M0975

974. Iactator in Patriam Reversus. Homo quidam, reversus in patriam, unde aliquot abfuerat annos, ubique gloriabatur iactabatque praeclara sua facinora. Inter alia narrabat in insula Rhodo saliendo se vicisse optimos in hac exercitatione artifices. Ostendebat etiam spatii longitudinem quam praeter se nemo potuisset saltu superare, cuius saltus testes se habere universos Rhodios dicebat. Tum unus ex adstantibus “Heus tu,” inquit, “si vera narras, nihil opus est istis testibus. Hic Rhodum esse puta, hic salta.”

Hic Rhodus! Hic salta!

Click here for a SLIDESHOW of all the Crane images.

M0974 = Perry033. Source: Yenni, Anecdote 9. This is Perry 33. Compare the story of the boasting monkey, #112.

No comments:

Post a Comment