Saturday, August 28, 2010

Illustrated: Mures Felem Contemplantes


M0203 - M0204 - M0205

204. Mures Felem Contemplantes. Mures complures, in cavo parietis commorantes, contemplabantur felem, quae in tabulato, capite demisso et tristi vultu, recumbebat. Tunc unus ex eis “Hoc animal,” inquit, “benignum admodum et mite videtur. Vultu enim ipso sanctimoniam quandam praefert; volo ipsum alloqui et cum eo indissolubilem nectere amicitiam.” Quae cum dixisset et propius accessisset, a fele captus et dilaceratus est. Tunc ceteri, haec videntes, secum dicebant, “Non est profecto, non est vultui temere credendum.”

Feles Senex et Mus

Click here for a SLIDESHOW of all the Grandville images.

M0204 (not in Perry). Source: Abstemius 67. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. Compare the fable of the pious-looking fox, #45. Read a Fabula Facilis version of this fable.

No comments:

Post a Comment