205. Mus, Catus, et Gallus. Mus instruxit filiam suam ne exiret cavernam. Quae tamen exiit et vidit gallum paleas cum pedibus removentem et clamantem plurimum. Timuit. Vidit etiam catum iuxta caminum, ei lento gradu suaviter appropinquantem et, non exspectans, intravit cavernam, tremens. Quoniam trementem mater invenit et filia narravit quod viderat gallum quasi diabolum, et catum quasi heremitam. Quae ait, “Ne timeas illum qui videtur ita malus, sed cave ab illo qui videtur sanctus.”
Click here for a
SLIDESHOW of all the Milo Winter images.
M0205 = Perry716. Source: Bern Romulus 40. This is Perry 716. For another fable about a pious-seeming cat, see #391.