208. Mus et Leo. Circum leonem dormientem lascive discurrebant musculi, quorum unus in dorsum eius insiluit. Captus autem a leone experrecto excusavit imprudentiam gratiasque se ei habiturum esse pollicitus est, si vitae parceret. Leo, etsi erat ira commotus, ignovit tamen musculo precanti, et tam contemptam bestiolam dimisit incolumem. Paulo post, incautius praedam vestigans leo in laqueos incidit, quibus adstrictus rugitum maximum edidit. Accurrit musculus, cernensque vinculis detentum qui sibi dudum vitam petenti concesserat, arrepsit ad laqueos eosque corrosit. Hoc modo cum leonem periculo liberasset, “Tibi,” inquit, “ludibrio eram, quasi nullum vicissim beneficium praestare possem; nunc scias etiam murem gratias referre posse.”
209. Mus et Leonis Gratia. Leo, laqueo captus, cum ita se irretitum videret ut nullis viribus sese explicare posset, murem rogavit ut, abroso laqueo, eum liberaret, promittens tanti beneficii se non futurum immemorem. Quod cum mus prompte fecisset, leonem rogavit ut filiam eius sibi traderet in uxorem. Nec abnuit leo ut benefactori suo rem gratam faceret. Nova autem nupta, ad virum veniens, cum eum non videret, casu illum pede pressit et contrivit. Moderanda sunt vota, nam qui plura quam decet quaerit, interdum etiam et mortem festinat suam.
Click here for a SLIDESHOW of all the Crane images. I really like the way that Crane has combined here the traditional Aesopic fable of the lion and the mouse along with the variation (found first in Abstemius, I believe) where the mouse wants to marry the lioness!