Monday, August 23, 2010

Illustrated: Rana et Leo


M0599 - M0600 - M0601
600. Rana et Leo. Ranam magna vi crocitantem cum leo olim audisset, ad eam vocem protinus sese convertit, magnum aliquod animal esse arbitratus. Paulisper itaque cum substitisset, ubi illam ex palude prodeuntem adspexit, accedens illico proculcavit, haec intra se aiens, “Neminem, re nondum perspecta, vox audita conturbet; nec quispiam, antequam viderit, ab ullo deterreatur.”

Leo et Rana

Click here for a SLIDESHOW of all the Crane images.
M0600 = Perry141. Source: De Furia 90. This is Perry 141. For another story about misleading sounds, see the story of the fox and the bell, #40, or the fable of the crow and the traveler, #919.

No comments:

Post a Comment