Sunday, August 22, 2010

Illustrated: Musca et Calvus


M0683 - M0684 - M0685
684. Musca et Calvus. Musca hominem calvum valde infestabat et ipsum in capite mordebat. Cum homo muscam temptaret percutere, avolante musca, caput suum percutiebat. Quae cum decies rediret et homo caput suum pluries percuteret, musca illi insultabat et ipsum irridebat. Cui calvus respondit, “Quare, O misera et fatua, rides, cum parum laedere possis et multum laedi?” Cumque musca iterum et iterum rediret, calvus fortiter percutiens et muscam priusquam recedere posset attingens, ipsam contrivit et occidit.

musca et calvus

Click here for a SLIDESHOW of all the colored Steinhowel images. I like this image because that fly is just so darn big!
M0684 = Perry525. Source: De Vitry 190. This is Perry 525. Compare the fable of the snake trying to get rid of a wasp, #617.

No comments:

Post a Comment