Sunday, August 22, 2010

Illustrated: Ranae et Iuppiter

605. Ranae et Iuppiter. Ranae olim clamore magno regem petierunt a Iove. Ridet Pater Deorum atque magnum truncum e caelo in paludem deiicit. Subito motu aquarum sonoque perterritae, mergunt et latent in limo. Forte una profert e stagno caput et, explorato rege, cunctas evocat. Illae, timore posito, adnatant; mox petulans turba in truncum insilit. Alium regem postulant, quoniam inutilis esset qui fuerat datus. Tum Iuppiter misit ciconiam. Ea uno die magnum ranarum numerum dilacerat, iugulat, vivas alias devorat. Reliquae, mersae, lugent, flent, orant ut ab hac calamitate liberentur. Sed Deum non movent querelae ac lacrimae. “Benignum,” inquit, “et placidum regem non tulistis; iam ferum et barbarum fertote!” Minus perferte, maius ne veniat malum.

ranae et Iuppiter

Click here for a SLIDESHOW of all the colored Steinhowel images. Notice that the two stages of the story are told in a single frame: on the left is the first part of the story, where Jupiter throws down the log; then, on the right, is the second part of the story, when Jupiter sends the stork.

M0605 Perry044

No comments:

Post a Comment