Sunday, August 22, 2010

Illustrated: Serpentis Cauda


M0619 - M0620 - M0621
620. Serpentis Cauda. Serpentis olim cauda corpus ducere et praecedere rogavit. Cetera vero membra “Quomodo,” dixere, “sine oculis et naso nos ducere poteris, quorum auxilio cetera etiam animalia ducuntur?” Sed eam nequaquam persuasere, donec suo damno sapere coacta fuit. Cauda itaque ceteris membris imperare eaque ducere coepit, integrum corpus caeca trahens. Sed tandem, in saxosum barathrum devoluta, tergum totumque corpus laceravit. Tum cauda vero caput adulari coepit, ipsumque supplex rogare, aiens, “Serva nos, si velis, O domine; malam enim contentionem experta sum.”

Cauda Serpentis et Caput

Click here for a SLIDESHOW of all the Billinghurst images.
M0620 = Perry362. Source: De Furia 313. This is Perry 362. Compare the fable of the human body, #751.