Sunday, August 22, 2010

Illustrated: Vir Doctus et Princeps


M0874 - M0875 - M0876

875. Vir Doctus et Princeps. Vir quidam doctus ad convivium cuiusdam principis accitus et in ultimo loco discumbere iussus, tum ceteris convivis magni pisces, sibi autem minutuli apponerentur, nullum edebat. Sed singulos ori prius deinde auribus admovens, tamquam aliquid ab eis sciscitaturus, in patinis integros et illaesos reponebat. Interrogatus a magistro convivii cur hoc faceret, “Meus,” inquit, “pater ante hoc biennium his regionibus naufragio periit, nec quid de eius cadavere factum sit postea scire potui. Sciscitabar ergo ab his pisciculis an aliquid de eo scirent. Verum hi eo tempore nondum se natos fuisse respondent, quare maiores interrogandi essent.” Princeps, audito tam lepido dicto, ipsi quoque maiores iussit exhiberi semperque eum postea inter praecipuos convivas habuit.

Pauper Sapiens et Pisces

Click here for a SLIDESHOW of all the Billinghurst images.

M0875 (not in Perry). Source: Abstemius 118. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. For a different kind of story about men lost at sea, see the story of the sailor and the merchant, #853.