116. Simius Rex et Vulpes. In quadam brutorum animalium corona, simius saltabat. Qua quidem in re cum se mirifice atque egregie tulisset, rex ab illis extemplo renuntiatur. Ei vero vulpes invidens, cum laqueo suppositas carnes alicubi vidisset, eum illuc adduxit et has inquit a se repertas; iuxta leges non sibi sumpsisse, sed muneri ei debitas servasse, ac simul ut capiat hortatur. Tum simius, inconsulto accedens, ut laqueo irretitum se sentit, vulpem ut dolosam insidiosamque incusat. Ei vero vulpes “Tune,” inquit, “O simie, fortuna talem ad dignitatem evectus, brutis animantibus dominaris?” Fabula ostendit eos quoque, qui res inconsiderate aggrediuntur, praeter calamitates, deridiculos etiam esse.
Click here for a SLIDESHOW of all the Bewick images.You can see the other animals off in the distance to the left.