Friday, August 27, 2010

Illustrated: Simia, Vulpes, Elephantus, Castor et Pavo


M0116 - M0117 - M0118
117. Simia, Vulpes, Elephantus, Castor et Pavo. Simia, contemplans pelle nitida vulpem, “O quanta,” inquit, “benignitate erga te Natura usa est, et quanta me affecit deformitate.” Cuius errorem ut refelleret, “Venito mecum,” inquit vulpes. Mox obviam fit illis elephantus, cui essent dentes fracti. Hunc vulpes interrogat, “Quae vis dentes tuos frangere potuerit?” “Cupiditas,” inquit ille, “hominum.” Progressi longius aspiciunt cruentum castorem, cui adempta essent membra virilia. Causam eius mali percontata, vulpes cognoscit quod ipse sibi praemordisset membra, cum ob ea se peti sciret. Digressi ab hoc, vident pavonem, cui essent pennae et de caudae et de alis revulsae. Pavo “Homo,” inquit, “pulchritudine captus, pennas rapuit sibi.” Tum simiae vulpes “Videsne,” inquit, “divitias et copiam eorum, quae magnifieri et placere solent, non reddere beatos possessores suos.”

0305 De vulpe et simia

Click here for a SLIDESHOW of all the Speculum Sapientiae images.
M0117 (not in Perry). Source: Camerarius 272 (shortened). This fable is not in Perry’s catalog, but it is in the Speculum Sapientiae, 3.5. For the story of the beaver and the hunter, see #191. For the peacock stripped of its feathers, see #545.