Saturday, August 21, 2010

Illustrated: Ursus et Homo Solitarius


M0136 - M0137 - M0138
137. Ursus et Homo Solitarius. Aliquis in nemus confragosum se abdiderat, vitam solitariam agere obstinatus. Attamen, cum solitudo taedium grave afferret, arcto societatis vinculo ursum sibi iunxit, nemoris eiusdem incolam, qui, stimulo amoris singularis percitus, socium curis utilibus et laboribus iuvare nititur, et officiorum quovis genere, quantum ingenium agreste sinit. Modo venator diligens nemus omne ipsi lustrat et praedam affert qua potitus est; modo ianitor fidus casam ipsi servat. Etiamque muscas abigere didicit, si per dies aestivos homini dormienti viderit molestas esse. Sed olim, cum una instaret hominis genas pungere contumacius et abacta saepe semper huc reverteret, lapidem arripuit quem robore magno vibrans impegit, et leto dedit muscam et hominem. Amicus stultus saepe inimico plus nocet.

Ursus et Heremita

Click here for a SLIDESHOW of all the Griset images.

M0137 (not in Perry). Source: Desbillons 10.24 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; it can be found in La Fontaine 8.10, who knew the story from Bidpai. For a fable about wolves trying to do good, see #103.

No comments:

Post a Comment