138. Panthera et Rustici. In fossam delapsa panthera, accurrentibus rusticis supplicat, ne se innocentem et quae nulli ipsorum umquam damnum dederit, affligant. Hoc alii fieri oportere censent, alii insuper miserati illam, cibum offerunt. Neque defuere tamen qui fustibus et saxis male illam mulctarent et pro mortua semianimem relinquerent. Noctu panthera cum vires suas recollegisset, saltu e fossa evasit, et in silvas se recepit. Postea in illius loci rusticos hostiliter grassabatur, ac metuentibus iratae impetum universis, “Ego scio et novi,” inquit, “quibus meus casus dolori fuerit, qui mihi cibos proiecerint, sed neque illi a me ignorantur, a quibus pulsata et icta vulnerataque sum.” Fabula monet ut miseris et in mala praecipitatis parcere velimus, ne, fortuna instaurata, accepta damna et contumelias ulciscantur.
Click here for a
SLIDESHOW of all the colored Steinhowel images. You can see one man offering the panther some food, while another one wants to beat the panther with a club.
M0138 = Perry494. Source: Camerarius 226. This is Perry 494. Compare the fable of the man who treated a lion kindly, #15.