Monday, August 23, 2010

Illustrated: Vulpes et Catus


M0058 - M0059 - M0060
59. Vulpes et Catus. Contrahebant inter se amicitias catus et vulpes, cui vulpes astutiarum suarum grandem recensebat numerum. Catus replicuit, “Ast ego uno tantum consilio et, quod Natura ad meipsum praeservandum suggessit, contentus sum.” Inter haec, odoram canum vim appropinquantium audiunt. Catus confestim altissimos arboris scandebat ramos et secure despectans sedebat. Vulpes autem et hic et illic trepide currebat et, nulla aufugiendi spe relicta, nulla uspiam latebra inventa, a canibus apprehensa laceratur.

vulpes et feles

Click here for a SLIDESHOW of all the colored Steinhowel images. The cat is very well camouflaged in the tree, especially in this colorized version.
M0059 = Perry605. Source: Barlow’s Aesop 20. This is Perry 605. Compare a similar fable about the fox and the hedgehog, #179.

No comments:

Post a Comment