Monday, October 11, 2010

Image: Vulpes, Agnus, et Canis


M0059 - M0060 - M0061
60. Vulpes, Agnus, et Canis. Vulpes, in ovium gregem ingressa, quo tempore agni lactentes erant, ex iis unum arreptum deosculari fingebat. Quapropter a cane quidnam faceret interrogata, “Nutricor ipsum,” ait, “cum eoque me oblecto.” At ille, “Nisi agnum extemplo dimittis, quae sunt canum propria, in te exeram.”


Image Source: Fox chasing a lamb.

M0060 = Perry041. Source: De Furia 18. This is Perry 41. Compare the fable of the dog and the rabbit, #171.

No comments:

Post a Comment