Tuesday, September 7, 2010

Illustrated: Accipiter Columbam Insequens


M0416 - M0417 - M0418

417. Accipiter Columbam Insequens. Cum accipiter columbam praecipiti insequeretur volatu, villam quandam ingressus, a rustico captus est, quem blande, ut se dimitteret, obsecrabat, “Non enim te laesi,” dicens. Cui rusticus “Nec haec,” respondit, “te laeserat.” Fabula indicat merito puniri qui innocentes laedere conantur.

Accipiter Columbam Sequens et Rusticus

Click here for a SLIDESHOW of all the images from Croxall's Aesop.

M0417 (not in Perry). Source: Abstemius 3. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. Compare the fable of the partridge begging for mercy, #528.

No comments:

Post a Comment