Tuesday, September 7, 2010

Illustrated: Hirundo et Cornix


M0485 - M0486 - M0487
486. Hirundo et Cornix. Hirundo ita olim cornicem est allocuta, “Ego virgo sum, ego Atheniensis, atque regina, nec non regis Atheniensium filia.” His expositis, narravit etiam ut a Tereo violata, ac sibi lingua ab eodem excisa fuisset. Quapropter cornix “Heu, quid esset,” exclamavit, “si linguam haberes, cum tam garrula sis postquam tibi dempta fuit?” Ita qui falsa iactanter enarrant, se ipsos tandem falsitatis arguunt.

Cornix et Hirundo

Click here for a SLIDESHOW of all the 1590 Aesop images.
M0486 = Perry377. Source: De Furia 381. This is Perry 377. For the story of how the swallow lost her tongue, see the note to #540.

No comments:

Post a Comment