Thursday, September 2, 2010

Illustrated: Boves et Coqui


M0283 - M0284 - M0285
284. Boves et Coqui. Boves quondam coquos quaerebant perdere, quippe qui sibi inimicam tractabant artem. Et ideo congregabantur, iam ad proelium acuentes cornua. Unus vero illorum aliquis, valde senex, araverat enim diu, “Isti quidem,” ait, “nos peritis mactant manibus ac magno trucidant sine cruciatu. Quod si in imperitos incidemus homines, duplex tunc impendebit mors. Non deerit enim qui bovem immolet, coquus etsi defuerit.” Qui praesens effugere cupit infortunium, providere debet ne peius quid inveniat sibi. Doctis et aequis servire dominis satius est quam scaevis parere et indoctis.

Lanius et Boves

Click here for a SLIDESHOW of all the Harrison Weir images.

M0284 = Perry290. Source: Babrius 21 (translated into Latin prose). This is Perry 290. Compare the fable of the butcher and the sheep, #316.