Thursday, September 2, 2010

Illustrated: Caprae Silvestres et Caprarius


M0318 - M0319 - M0320
319. Caprae Silvestres et Caprarius. In desertam speluncam caprarius, hieme deductis capris, silvestres inibi capras reperit hircosque, longe plures et grandiores illis quos habebat. Propriis ergo propter silvestres capris dimissis, illas frondibus educavit. Ubi vero serenitas advenit, proprias quidem demortuas fame reperit, silvestres vero in montem effugere. At caprarius, ridens, domum vacuus reversus est. Non decet ullo modo nos propria negligere spe lucri ex alienis rebus futuri.

Caprarius et Capri Silvestres

Click here for a SLIDESHOW of all the Milo Winter images.
M0319 = Perry006. Source: De Furia 261. This is Perry 6. Compare the stories about the domestic donkey and the wild donkey or onager, #147 and #148.

No comments:

Post a Comment