Tuesday, August 24, 2010

Illustrated: Capra et Asinus


M0319 - M0320 - M0321
320. Capra et Asinus. Asinum una et capram nutriebat quidam. Capra vero, escam asino invidens abundantem, suggessit ei ut graviter a domino, modo molens, modo onera ferens, plecteretur, ac simul consuluit ut, comitiali simulato morbo, in foveam aliquam decidens, dulci otio et requie frueretur. Caprae dictis asinus parens, in foveam se deiecit, eoque lapsu contritus est. Tunc herus vocatum medicum, ut asino opitularetur, rogavit. Ille caprae pulmonem infundere iussit eoque pacto sanatum iri asinum. Nec mora, capra mactata, asinum sanavere. Qui aliis insidias struit, sibi ipsi est malorum auctor.

Hircus et Asinus

Click here for a SLIDESHOW of all the Detmold images.
M0320 = Perry279. Source: De Furia 262. This is Perry 279. Compare the story of the lion, the fox and the wolf, where the wolf is unexpectedly made into medicine, #23. For another fable about the donkey feigning illness, see #341.

No comments:

Post a Comment