Sunday, September 5, 2010

Illustrated: Catus et Gallus


M0393 - M0394 - M0395
394. Catus et Gallus. Catus, cum gallum cepisset, criminare coepit quod esset animal turbulentum, qui noctu clamitando non permitteret homines quiescere. Gallus se excusabat quod id ageret ad eorum voluptatem, cum ad opera facienda illos excitaret. Rursum catus ait, “Impius es, qui nec a matre nec a sororibus te abstineas, sed per incontinentiam illis te commisceas.” Gallus se defendebat dixitque quod, ex huiusmodi coitu, gallinae pariunt ova. Tunc inquit catus, “Quamvis excusationibus abundes, ego tamen te missum facere non intendo.”

Feles et Gallus

Click here for a SLIDESHOW of all the Harrison Weir images.

M0394 = Perry016. Source: Barlow’s Aesop 57. This is Perry 16. Compare the fable of the wolf and the lamb at the stream, #311. See also the fable of the rooster who foolishly had cats as his coachmen, #556.

No comments:

Post a Comment