Sunday, August 22, 2010

Illustrated: Feles et Passeres Duo


M0392 - M0393 - English - M0394

393. Feles et Passeres Duo. Passerculus tener cum fele vivebat. A teneris ambo consortes conclave commune colebant; cista caveae proxima fuit. Volucris rixosa felem saepe lacessebat; haec rostro pugnat, at ille pede ludit. Feles placidus prudensque procacis alitis ioca excusat liberiora. Numquam lusus suos in proelia vera vertebant. At passer domus vicinae utrumque visit; socius fit felis cauti passerisque protervae. Tandem lis inter aves nascitur. Feles rem non conspexit pectore sedato; “Iste,” ait, “ignotus qui saevus nostrum amicum laedit, scilicet putat nos stolidos esse. Passer noster a passere externo comedetur? Dispeream potius, dispereantque mei.” Confestim armis nativis instructus emicat, et infrendens advenam vorat fauce vindice. Pransus exclamat, “Nae, passer dulcior esca est!” quod secum reputet, cenat et indigenam.

Feles et Passeres Duo

Click here for a SLIDESHOW of all the Billinghurst images.

M0393 (not in Perry). Source: La Fontaine 12.2 (translated by Giraud, adapted into prose and shortened). This fable is not in Perry’s catalog. Compare the fable about the tasty partridge, #527.