M0511 = Perry652. Source: Romulus Appendix 24 (Oesterley; shortened). This is Perry 652. The misinga is a tiny bird, probably a titmouse or some other tiny sparrow. Compare the story of the sparrow and the scarecrow, #491.
Saturday, November 5, 2011
Image: Cuculus et Misinga
511. Cuculus et Misinga. Volucribus quondam pro rege suo eligendo ad concilium congregatis, audita est vox cuculi a longe concinentis. Omnes vocem tam sonoram laudabant, sed avem quae vocem emiserat ignorabant. Dicebant eam avem tantae facundiae regimine dignam esse. Miserunt igitur misingam ad contemplandum eius staturam. Quae veniens, sedit in arbore iuxta cuculum. Volens misinga cuculi conditiones experiri, supra dorsum eius foeditates egessit, nec cuculus in aliquo se commovit. Tunc misinga ad concilium rediens moresque cuculi detestans, ipsius inhonestiam ceteris avibus nuntiavit. “Quomodo,” inquit, “cuculus contra avem magnam se defendet, qui mihi, avium minimae, resistere non audebat; absit ut talem nobis in principem eligamus, sed potius aliquem sapientem, fortem viribus et audacem.” Assensu ergo omnium fecerunt aquilam sibi regem, quam dignam imperio iudicabant.