Friday, September 17, 2010

Illustrated: Delphinus et Pisciculus


M0594 - M0595 - M0596
595. Delphinus et Pisciculus. Persequebatur pisciculum delphinus. Hunc ut vitaret, pisciculus ad rupem confugit. Quem ut captaret, delphinus tam violento sequebatur impetu ut arenis illideret et, haerens, morti succumberet. Quod cum vidisset pisciculus, sibi paululum consolatus est, moribundulus, inquiens, “Dulcior mihi profecto mea mors futura est, quod prius auctorem meae mortis defunctum prae oculis viderim.”

delphinus et smaris

Click here for a SLIDESHOW of all the Barlow images.
M0595 = Perry113. Source: Barlow’s Aesop 103. This is Perry 113. Compare the fable of the enemies on the ship, #929.

No comments:

Post a Comment