Friday, September 17, 2010

Illustrated: Delphinus et Simius


M0593 - M0594 - M0595
594. Delphinus et Simius. Quidam maritimum iter aggressus, simium secum assumpsit. Cum ad Sunium, Atticae promontorium, pervenissent, tempestas ingens oborta est. Cuius impetu nave diffracta, natantibus omnibus, simius quoque natabat. Delphinus quidam interim, eum conspicatus et hominem ratus esse, protinus accedens, suum supra dorsum excepit ut salvum ad terram portaret. Ast ubi prope Piraeeum, Atheniensium navale, fuit, delphinus simium rogare coepit an genere esset Atheniensis. Id illo affirmante ac praeterea se claros apud illos habuisse parentes, eum rursus an etiam Piraeeum nosceret interrogavit. Tum simius, ipsum de homine loqui arbitratus, se maxima familiaritate cum eo iunctum esse respondit. At delphinus, tanto mendacio indignatus, excussum humeris simium in undis demersit. Haec eos fabula carpit qui, veritatis ignari, alios decipere posse arbitrantur.

Simius et Delphinus

Click here for a SLIDESHOW of all the Detmold images.
M0594 = Perry073. Source: De Furia 242 (shortened). This is Perry 73. In Greek mythology, a dolphin famously rescued the musician Arion, who was thrown overboard by pirates. For another story about a boasting monkey with human pretensions, see #112.