596. Delphinus et Piscis Nomine Lupus. Lupus piscis erat in amne quodam qui pulchritudine, magnitudine, ac robore ceteros eiusdem fluvii pisces excedebat. Unde cuncti eum admirabantur et tamquam regem praecipuo prosequebantur honore. Quare in superbiam elatus, maiorem principatum coepit appetere. Relicto igitur amne in quo multos annos regnaverat, ingressus est mare ut eius regnum sibi vendicaret. Sed, offendens delphinum mirae magnitudinis qui in illo regnabat, ita ab illo insectatus est ut aufugiens vix amnis ostium ingrederetur, unde amplius non est ausus exire. Haec fabula nos admonet ut, rebus nostris contenti, ea non appetamus quae nostris viribus sunt longe maiora.
M0596 (not in Perry). Source: Abstemius 82. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. This “wolf-fish” (probably a pike) has a lot in common with the wolf who thought he was lion, #91.