Sunday, August 22, 2010

Illustrated: Ostrea et Litigatores


M0592 - M0593 - M0594
593. Ostrea et Litigatores . Viatores duo quondam in litore ostream invenerunt. Quam cum oculis iam vorarent digitisque in vicem sibi monstrarent, ortum est certamen. Alterum enim, dum ad praedam capiendam se demittit, detrusit alter, et his quidem verbis, “Quam qui primus vidit,” inquit, “is profecto edet; alter testis erit.” Tum ille, “Quod si,” inquit, “ita res diiudicanda est, dis gratias ago, quod optimus mihi oculus est.” “Ne mihi quidem pessimus; peream, nisi hanc ante vidi quam tu.” “Tu quidem oculo, ego naribus eam sensi.” Haec cum ita agerent, adest tertius, quem arbitrum fecerunt. Is igitur ostream primum aperuit, tum, spectantibus illis, gravis ac severus absorbuit. Pransus inde, “Iudices,” inquit, “utrique vestrum testam sine impensa attribuunt. Proinde in gratiam reducti domum suam uterque redeatis.”

Viatores et Ostreum

Click here for a SLIDESHOW of all the Billinghurst images. You can see that each man has received his half of the leftover shell!

M0593 = (not in Perry). Source: La Fontaine 9.9 (translated into Latin prose by Moore; shortened). This fable is not in Perry’s catalog. Compare the story of the two men who found a donkey, #241, or the story of the lion, the bear, and the fox, #132.