Wednesday, September 29, 2010

Illustrated: Fur et Puer


M0909 - M0910 - M0911

910. Fur et Puer. Puer sedebat, flens, apud puteum. Fur causam flendi rogat; puer dicit, fune rupto, urnam auri incidisse in aquas. Homo se exuit, insilit in puteum, quaerit. Vase non invento, conscendit atque ibi nec invenit puerum, nec suam tunicam, quippe puer, tunica sublata, fugerat. Interdum falluntur, qui solent fallere.

puer flens et fur

Click here for a SLIDESHOW of all the colored Steinhowel images.

M0910 = Perry581. Source: Clarke 74 (word order adapted). This is Perry 581. Compare the story of the “boy who cried wolf,” #76.

No comments:

Post a Comment