Sunday, September 19, 2010

Illustrated: Galli Inter Se Pugnantes


M0562 - M0563 - M0564
563. Galli Inter Se Pugnantes. Galli duo, ut eorum mos est, inter se de ducatu gallinarum acerrime certabant. Qui superior in pugna fuerat, alarum plausu vocisque cantu se victorem fuisse significans, Venere et otio emarcuit. Victus autem, a conspectu gallinarum profugiens, cum cornicibus et pavonibus sese quotidie pugnando exercebat; inferendi vitandique ictus artem ediscebat. Qui, ubi se satis instructum vidit, rediens, adversarium ad pugnam provocatum nullo negotio superavit.

Galli Pugnantes

Click here for a SLIDESHOW of all the Grandville images.
M0563 (not in Perry). Source: Abstemius 160. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. For another fable about roosters fighting see #525.

No comments:

Post a Comment