Sunday, September 19, 2010

Illustrated: Rubus et Vulpes


M0727 - M0728 - M0729

728. Rubus et Vulpes. Vulpes, cum sepem transiliret ac iam in praeceps casura esset, rubum, ut sibi auxilium ferret, apprehendit. At, eius pedes cum spinae transfigerent ipsaque graviter sauciaretur, ad eum conversa exclamavit, “Vae mihi miserae, quae, ut opem ferres, ad te confugi; tu vero me peius perdidisti.” Cui rubus “Errasti, amica,” inquit, “me apprehendere volens, qui omnes apprehendere soleo.” Fabula demonstrat ita quoque stultos eos esse homines qui ad eorum auxilium confugiunt quibus potius nocere natura insitum est.

Vulpes et Rubus


Click here for a SLIDESHOW of all the Medici Aesop images.

M0728 = Perry019. Source: De Furia 8. This is Perry 19. For a story about why the bramble grabs at passers by, see #402.