561. Gallus, Gallinae, et Vulpes. Vulpes, esuriens et algens, venit ad gallinarium, et rogavit gallinas quod aperirent ei. Et dixerunt, “Nolumus aperire, quia es inimicus noster et semper nobis nocuisti.” Et ait, “Nihil mali vobis faciam, et hoc per omnes sanctos iuro vobis.” Dixerunt gallinae, “Non credimus tibi.” Dixit vulpes, “Bene potestis credere, quod iam fame et frigore confecta debeo vitam terminare et, si mortua fuero, imputabit vobis Deus.” Gallus et gallinae, pietate ducti, ostium aperuerunt. Vulpes intravit et parum quievit. Et, calefacta tandem, promissione oblita, cepit unam gallinam, interfecit, comedit, postea aliam, et omnes turbavit.
M0561 = Perry611. Source: Odo, Fable 50. This is Perry 611. Compare the rooster who sees through the fox’s tricks, #47.