Friday, February 25, 2011

Image: Passer et Scarabaei


M0492 - M0493 - M0494
493. Passer et Scarabaei. Magnus timor aves incesserat, ne scarabaei arcu pilari eas occiderent, a quibus magnam pilarum vim in sterquilinio summo labore fabricatam audierant. Tunc passer “Nolite,” inquit, “expavescere. Quomodo enim pilas in nos per aera volantes iacere potuerunt, cum eas per terram magno molimine vix trahant?”



M0493 (not in Perry). Source: Abstemius 37. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. For a fable where the dung-beetle does turn out to be a formidable opponent, see #690.

No comments:

Post a Comment